Titolo di Basilica minore

Titulo ac privilegiis Basilicae Minoris urbana ecclesia Sancti Andreae Apostoli de Valle decoratur.

PAULUS PP. VI

Ad perpetuam rei momoriam. – “Christi famulo, germano Petri” (cfr. Brev. Rom., Off. S. Andr.), Sancto Andreae Apostolo sacrum templum, cui “de Valle” adiecta est appellatio, in iis merito ecclesiis numeratur, quae Urbem Romam magnificentia, artificiosis operibus, pietatis exercitatione potissimum decorant. Super parietinas theatri Pompei, munificentia Alexandri et Francisci Peretti Montalto Cardinalium, egregia haec moles fuit exstructa; cui Carolus Maderno, magni nominis architectus, tholum imposuit, qui ad  maiestatem hemisphaerii Basilicae Vaticanae proxime accedit. Resplendet  praeterea  haec aula Dei imaginibus eleganti manu perfectis a Domenico Zampieri, “Domenichino” vulgo nuncupato, aliisque artificibus. Est etiam prae Nobis ferendum eam insignem esse sepulchris Pii Pp. II et Pii Pp. III, Decessorum Nostrum, ac pluribus aediculis a latere positis, ubi monumenta quorundam Purpuratorum Patrum Ecclesiae exstant. E quibus unum Michaël Angelus Bonarrotius fertur delineasse. Est quoque memoratu digna euismodi aedicula, quam Maffeus Barberini, qui, ad Summi Pontificis dignitatem provectus, appellatus est Urbanus VIII, erexit. Continens sacrarium non modicam etiam movet admirationem, estque a Pio Pp. IX, item Decessore Nostro, praecipuis laudibus ornatum. In hoc denique Sancti Andreae templo religiosos ritus sollemniter contigit celebrari. Qua ex parte iuvat memorare Sanctum Vicentium Pallotti ibi instituisse supplicationem in octavum diem ea mente, ut Redemptoris munere, qui mundo apparuit, christianae Ecclesiae in fidei unitate componerentur. Imago etiam Divini Infantis, quae e nomine Sancti Caietani solet appellari, pios populi animos ad se convertir. Libet praeterea meminisse Pium Pp. IX et Ioannem Pp. XXIII eodem in templo praeclaros habuisse sermones; hic vero Pontifex Maximus, quem proxime sumus subsecuti, illi dignitatem tituli tribuit, Purpurati Patris proprii. Quam sedem honoris primum obtinet nunc Dilectus Filius Noster Aloisius Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Traglia, Noster in Urbe Vicarius Generalis in spiritualibus. Cupiens autem templo novum decus adiungere, dilectus filius Antonius Sagrera, Praepositus Generalis Clericorum Regularium, qui, Theatini vulgo vocati, in eius ministerio versantur, Nos submisse rogavit, ut idem Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberationem Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Literarum vi perpetuumque in modum urbanam ecclesiam Sancti Andreae Apostoli de Valle ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris  evehimus, omnibus cum iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sactum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

+ HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis