Titolo presbiterale

TEMPLUM S. ADREAE APOSTOLI IN URBE, QUOD POPULUS “DE VALLE” COGNOMINARE CONSUEVIT, AD DIGNITATEM TITULI PRESBYTERALIS CARDINALICII EVEHITUR.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quandoquidem in more atque consuetudine antiquissima Ecclesiae positum est ut eos, quos summus christianorum Antistes in Senatum suum cooptaverit purpuraque induerit Patres Cardinales, titulo honestet unius ex insignioribus Romae templis, neque, aucto eorundem sacrorum Principum numero, ea templa quae solent iisdem in titulum deferri iam paria sunt ut omnibus sufficiant, sane censuimus templum quoque S. Andreae Apostoli, quod Romae exstat, quodque populus della Valle appellare consuevit, esse ad egregiam tituli presbyteralis Cardinalicii dignitatem tollendum. Id enim, non modo qua maiestate et amplitudine pollet, est Romana gloria dignum, verum etiam et monumentis et signis conspicuum, et clarissimorum Pontificum celebre sepulchris, et praesertim venerandum sanctissimorum martyrum memoriis, Andreae videlicet, Christi Apostoli, et Sebastiani, cuius sanguine alma haec Urbs decoratur. Nec defuit recentioris etiam temporis laus, cum idem templum S. Vicentius Pallotti, Romani cleri decus et ornamentum, et frequentaverit et sua pietate illustraverit. Quam ob rem, S. Andreae Apostoli de Valle sacrae aedes, quas per saecula nonnulla Sodales e Clericorum Regularium Ordine tam sapienter administrarunt in praesensque regunt, in ordinem templorum quae Presbyteris Cardinalibus in titulum dari solent auctoritate Nostra redigimus, datis iuribus, honoribus, privilegiis congruis, contrariisque praescriptionibus nihil obstantibus. Ceterum, volumus ut hae Litterae Nostrae, cum primum acceptae fuerint, eius cura qui modo eidem templo S. Andreae rector praeest, sive clero sive populo perlegantur, diem festum de praecepto agentibus. Cuius rei, negotio peracto, ad S. Congregationem Consistorialem cito notitia feratur.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ad iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane heberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ad aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statuas, qui Sumorum Pontificum iussa non fecerint.

            Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo secundo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo, Pontificatus Nostri secundo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO               +MARCELLUS Card. MIMMI
  S.R.E. C Cancellarius                                 S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

Bernardus De Felicis, Proton. Apost.

Caesar Federici, Proton. Apost.