Domus Ecclesiæ

1. «Domus ecclesiae» seu domus Dei et communitatis christianae semper exstitit unum e signis praecipuis ipsius sanctae Ecclesiae, Christi sponsae, quae in mundo praesens est ac peregrinatur.

2. Pulchritudo eius ac decus, necnon apta eius dispositio ad celebratio­nes liturgicas peragendas, temporibus diversis per congruas normas sunt ordinata.

3. Inter ecclesias alicuius dioecesis principem tenet locum atque maio­rem dignitatem ecclesia cathedralis, in qua collocatur cathedra, signum ma­gisterii potestatisque Episcopi, eiusdem dioecesis Pastoris, et signum com­munionis cum romana Petri cathedra. Deinde sequuntur ecclesiae paroe­ciales, quae sunt sedes diversarum dioecesis communitatum. Insuper sanc­tuaria, quo peregrinantur christifideles dioecesis, vel aliarum Ecclesiarum localium.

4. Has inter ecclesias et ceteras diversae nominationis nonnullae inve­niuntur, peculiare momentum habentes quoad vitam liturgicam et pasto­ralem, quae a Summo Pontifice titulo Basilicae Minoris decoraci possunt, quo vinculum peculiare cum Ecciesia romana et Summo Pontifice signifi­catur.

5. Normae de Basilicis Minoribus statutae sunt, post Concilium Vaticanum II, in Decreto « Domus Dei » die 6 iunii 1968 a Sacra Rituum Congregatione promulgato[1].

6. Recentioribus liturgicis documentis attentis atque post experientiam praeteritis annis factam, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum opportunum ducit praedictas normas odiernis circumstan­tüs aptare, uti sequitur.

I. Condiciones ad titulum Basilicae minoris obtinendum

  • 7. Ecclesia, pro qua titulus Basilicae postulatur, Deo dicata esse debet ritu liturgico et in dioecesi centrum exstare actuositatis liturgicae et pastoralis, praesertim per celebrationes SS. Eucharistiae, Paenitentiae et ceterorum sacramentorum, quae sint aliis in exemplum ob earundem prae­parationem et exsecutionem, normis liturgicis fideliter servatis atque cum actuosa populi Dei participatione.
  • 8. Ut possibilitas dignas et exemplares celebrationes peragendi revera habeatur, ecclesia praedita esse debet congrua magnitudine atque sufficienti presbyterii amplitudine. Elementa varia quae pro liturgica celebratione requiruntur (altare, ambo, sedes celebrantis) collocentur secundum exigentias Liturgiae instauratae[2].
  • 9. Ecclesia in universa dioecesi quadam celebritate gaudeat, verbi gratia quia aedificata est et Deo dicata occasione cuiusdam peculiaris eventus historici-religiosi, aut in ea asservatur corpus vel insignis reliquia alicuius Sancti aut quaedam sacra imago modo particulari colitur.

10. Perpendenda quoque erunt ecclesiae valor seu momentum historicum eiusque artis decus.

  • Ut in ecclesia anno liturgico volvente celebrationes diversorum temporum laudabiliter peragi possint, necessarium est congruum haberi numerum presbyterorum, qui curae liturgicae-pastorali ipsius ecclesiae sint addicti, praesertim pro celebratione Eucharistiae et Paenitentiae (con­gruus etiam numerus confessariorum, qui statutis horis praesto sint fideli­bus).

Insuper requiritur sufficiens numerus ministrantium necnon adaequata schola cantorum, ad fidelium participationem fovendam etiam musica et cantu sacris.

II. Documenta quae ad concessionem tituli Basilicae sunt exhibenda

11. Documenta quae ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum mitti debent:

  • 1) Petitio Ordinarii loci, etiamsi ecclesiae cura concredita sit cuidam religiosae communitati;
  • 2) Nihil-obstat seu iudicium favorabile Conferentiae Episcoporum Nationalis;
  • 3) Opuscula vel relatio de origine, historia et religiosa ecclesiae actuositate (actuositas cultus et pastoralis, quoad consociationes et opera caritatis);
  • 4) Album imaginum luce impressarum seu photos, quae ecclesiae formam exteriorem et interiorem illustrent, modo vero particulari, quomodo disposita sint presbyterium (altare, ambo, sedes celebrantis) ceterique loci et sedes celebrationibus peragendis destinata (sedes ministrorum et ministrantium; baptisterium seu fons baptismalis; locus Eucharistiae asservandae et locus ac sedes sacramenti Paenitentiae celebrationi destinata);
  • 5) Notitiae circa ecclesiam prout indicantur in « Quaestionario » ad hoc apparato, qui compleri debet atque ad hoc Dicasterium remitti.

III. Officia et munera, quae sunt propria Basiliche in ambitu liturgico et pastorali

  • 12. Apud Basilicam Minorem promoveatur liturgica fidelium institutio, coetibus de actione liturgica constitutis necnon peculiaribus cursibus instructionis, collationum seriebus aliisque huiusmodi inceptis.

Inter Basilicae opera plurimum tribuatur studio et vulgationi documentorum Summi Pontificis et Sanctae Sedis, praesertim illorum, quae ad sacram Liturgiam respiciunt.

  • 13. Magna cum cura praeparentur et peragantur anni liturgici celebrationes, modo peculiari tempore Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae.

Tempore Quadragesimae, ubi tradita forma congregationis Ecclesiae localis ad modum « stationum » romanarum servatur[3] valde commendatur ut ipsa Basilica eligatur ad huiusmodi « statio » celebrandam.

Verbum Dei sedulo annuntietur sive in homilia sive in extraordinariis praedicationibus.

Promoveatur actuosa participatio fidelium turn in eucharistica celebratione tum in celebratione Liturgiae Horarum, praesertim vero ad Laudes et Vesperas. Insuper probatae pietatis popularis formae digne colantur.

  • 14. Cum actio liturgica nobiliorem formam accipiat quando in cantu peragitur, cura habeatur ut christifidelium coetus diversarum Missae partium se cantui socient, praesertim earum, quae in «Ordinario» inveniuntur.[4]

In Basilica quo fideles ex diversis nationibus vel linguis frequentius conveniunt, expedit ut iidem fideles symbolum fidei et orationem dominicam, melodiis facilioribus adhibitis, uti Bunt illae cantus gregoriani, «Liturgiae Romanae proprii»[5], lingua latina simul cantare sciant[6].

  • 15. Ad peculiare communionis vinculum planum faciendum, quo Basilica Minor ac romana Petri cathedra uniuntur, quotannis particulari cura celebrentur:
    • a) festum Cathedrae S. Petri (die 22 februarii);
    • b) sollemnitas SS. Apostolorum Petri et Pauli (die 29 iunii);
    • c) anniversarium electionis vel initii supremi ministerii pastoralis Summi Pontificis.

IV. Concessiones titulo Basilicae Minoris adnexae

  • 16. Dies qua titulus Basilicae ab Apostolica Sede cuidam ecclesiae con­cessus publice nuntiatur, praeparetur et festive peragatur congruis praedi­cationibus, orationis vigiliis aliisque celebrationibus, diebus sive ante sive post tituli proclamationem.

Diebus istis celebrara possunt Missa et Liturgia Horarum ecclesiae tituli vel Sancti aut imaginis sacrae quae in ecclesia modo peculiari colun­tur vel « pro Ecclesia locali » aut « Pro Papa», dummodo non occurrat dies liturgicus in nn. I, 1-4; II, 5-6 tabulae praecedentiae inscriptus[7].

Die quo fit tituli proclamatio celebretur Missa illius diei vel una ex Missis supra indicatis, ad normam rubricarum. Initio celebrationis ante Gloria fit lectio Brevis Apostolici vel Decreti concessionis quo ecclesia in Basilicam evehitur, in textu sermone vulgari exarato.

  • 17. Fideles Basilicam pie visitantes et in ea aliquem sacrum ritum par­ticipantes vel saltem orationem dominicam ac fidei symbolum recitantes, sub suetis condicionibus (sacramentali confessione, eucharistica communione et oratione ad mentem Summi Pontificis), Plenariam Indulgentiam assequi valent:
    • 1) die anniversaria Dedicationis eiusdem Basilicae;
    • 2) die liturgicae celebrationis titularis;
    • 3) in sollemnitate SS. Apostolorum Petri et Pauli;
    • 4) die anniversaria a concessione tituli Basilicae;
    • 5) semel in anno die ab Ordinario loci, determinando;
    • 6) semel in anno die ab unoquoque fideli libere eligendo.
  • 18. Signum pontificium, id est « claves decussatae », adhiberi poterit in vexillis, in supellectile, in sigillo Basilicae.
  • 19. « Rectori » Basilicae, seu el qui ipsi Basilicae praeest, uti licet in munere exercendo — super vestem talarem vel vestem familiae religiosae et superpelliceum — mozeta nigri coloris, cum oris, ocellis et globulis coloris rubri.

Ex aedibus Congregationis, die 9 novembris 1989, in festo Dedicationis Basilicae Lateranensis.

Eduardus Card. Martinez

Praefectus

+ Ludovicus Kada

Archiep. tit. Thibicen.

A Secretis


[1] A.A.S. LX, 1968, 536-539.

[2] Cf. Missale Romanum, Institutio generalis, nn. 253-280.

[3] Cf. Missale Romanum, initio Temporis Quadragesimae; Caeremoniale Episcoporum, nn. 260-262.

[4] Cf. Constitutio Sacrosanctum Concilium, n. 54; Sacra Rituum Congregatio, Instructio Musicam Sacram, die 5 martii 1967 data.

[5] Cf. Constitutio Sacrosanctum Concilium, n. 116.

[6] Cf. Missale Romanun, Institutio generalis, n. 19.

[7] Cf. Normae universales de Anno Liturgico et de Calendario, n. 59.